Harmonica Vitrea

Nicht lieferbar | Lieferzeit: Nicht lieferbar I
Alle Preise inkl. MwSt. | Versandkostenfrei
Nicht verfügbar Zum Merkzettel
Gewicht:
220 g
Format:
210x148x32 mm
Beschreibung:

L'autoro: Anna Elissa Radke Hamburgi nata anno MCMXL ibidem primum, postea Marpurgi studiis se dedit philosophiae, litterarum Latinarum Greacarumque, theologiae Lutheranae. Magistra artium facta examinibusque publicis feliciter absolutis Marpurgi fillio filiaeque educandis curam impendit, carmina Latina nec non Germanica scribit. Quorum carminum libri hi iam antea in lucem prodierunt: Musa exsul (1982); Mein Marburger Horaz (1990).
Quae hoc libro contineantur: Continet hic liber carmina Latina nova his ipsis temporibus orta. Agitur autem de amore dulci et amaro, de amicitia, de vita familiari, de miseria humanae condicionis caritate christiana sublevenda (vide Passionem Altensteigensem).
Ecce Annae Elissae Radke, cui vel hac aetate poeseos Latinae palmam iure ferendam esse inter omnes doctos constat, carmina nova in lucem prodeunt. Invenies hoc in libro, lector benevole, carmina non prius audita, Latina scilicet nostris temporibus orta iisdemque non incongrua. Sunt enim haec carmina docta quidem, sed doctrinam illam tetricam, difficilem, severam minime redolentia immo plena sensus humani, plena amoris, doloris, salis! Certe docuerunt Elissam Catullus, Horatius, Ovidius, quos unice amat. Tamen carmina sua suique iuris scripsit haec mulier fortis sibi ipsa confisa. Lingua autem Latina tot saecula emensa miro modo iterum apta et digna esse probatur, ut, quasi vas splendidum, conservet ac condat (immo subinde abscondat), quae moverint animum vel cor hominum.

Kunden Rezensionen

Zu diesem Artikel ist noch keine Rezension vorhanden.
Helfen sie anderen Besuchern und verfassen Sie selbst eine Rezension.